- RUGII
- RUGIIpopuli Germaniae in ora maris Baltici, quorum regio Rugia, insula Rugenlandt, continenti Pomeraniae pene iuncta, contra Sundim urbem, ubi Rugium Ptol. urbs, quae et Vineta Holmurg Villanovano. Althamerus vero Caminum interpretatur Pomeraniae urbem Episcopalem. Baudrando haec Insula in ora maris Baltici cum titulo Principatus sub Suecis, pace Monasteriensi. Ibi alias Arcona, Urbs ampla, nunc diruta: Hodie eius oppidum praecipuum est Bergen. Olim multo maior, versus Austrum, et insulam Rudenam Peene fluv. ostio oppositam continebat. Nunc 7. fere milliar. German. longa et lata, in aliquot peninsulas dividitur. Aliquando Danici Iuris, verum A. C. 1438. Ericus Daniae Rex eam Pomeraniae Duci reliquit possidendam. Sed populi Rugti fuerunt, in ora maris Baltici, ubi hodie pars Pomeraniae ulterioris versus fluv. Rugium et Vipperam. Eorum oppid. fuit Rugium, hodieque Rugenwalde, ad ostia Vipperae fluvii in Baltic. mare. An dein transierint in Rugiam Insulam, forsan ab eis dictam, incertum. De his ita Eruditus quidam: Fuêre hi olim strenui Milesii, proximi Quadis. Genera eorum Etelrugi et Tyrcilingi. Sed hi a Theodorico Bernensi penitus absumpti sunt. Rex eorum fuerat Ottocarus. Hodie parvam insulam incolunt non ita pridem ad eam fortunam redacti Rugii. Helmoldus, l. 1. Altera insula longe maior est contra Withos posita, quam incolunt Rani, qui et Rugiani, gens fortissima sclavorum, qui soli Regem habent. Vox Rugiorum est Germanica, et significar quietos. Nam Ruga quies est. Cedrenus et Zonaras non dubitârunt hanc vocem e Germania arcessere, eaque emeritorum stipendia quietaeque vitae subsidia appellitare, nimirum Ρ῾ωγὰς. Simile vocabulum Germanicum legas, apud Nicetam Choniatem. De cohorte loquitur, ἣν Ρ῾οῦταν ὠνόμαζον, inquit. Non ignorum quid apud Germanos Rotta sit. Aliis Rugiae Rex, a Matre Rugilandus, Anthyrii III. frater, antiquissimis temporibus fuisse dicitur. Postmodum Buthuen, filius Godescalci Herulorum Regis, A. C. 1066. occisi a Critone Rugia, Grimmi filio Mizislai nepore pulfus, et per insidias sublatus est: cuius frater Henricus cum Critonem aliquoties victum, tandem occidisset, Rugios etiam Principis sui morte irritatos bis debellavit, ubique subiecit: qui tamen postea Henrici filium Waldomarum, sibi praefectum, peremerunt. Pribislaum etiam Buthveni filium ceperunt, qui in captivitate obiit. Rugiam dein iuri Danorum asseruit Christophorus II. Rex, circa A. C. 1322. sed Wartislaus IV. Pomeraniae Dux, exstinctô avunculô Wizlaô, A. C. 1325. Rugiae principatum, victô Danô, obtinuit. Albertus postmodum Dux Megapolitan. ob Rugiam, adversus Barnimum, Bogislaum, et Vratislaum Pomeranos, quibus Valdemarus IV. Daniae Rex, principatum contulerat, bellum feliciter gessit. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Hist. in famil. Vandalica, ad quam Reges Herulorum, Principes Vandaliae, Duces Megapolit. et Pomeraniae, Principes tandem Rugiae refert. Corbienses ex Saxonia Monachi, religionem Christianam in Rugia plantârunt, mox a Barbaris pulsi, reliquerunt ibi templum S. Viti, quod incolis: turpis idololatriae occasio fuit, A. C. 875. Baron. in Annal. Razonis postmodum, qui Critoni retro memorato, Lubecae conditori, successit, filius Iaromarus, Stralsundae fundator, contemptô Suanteviti stupendae magnitudinis idolô, Christianae fidei apud suos auctor fuit: cuius nepos Wizlavus in Livonia idem praestitit, pronepos Iaromarus Damgartum exstruxit, abnepos Wizlavus Danis se subtraxit. Imperio associatus: abnepos Wizlavus A. C. 1325. lineam terminavit, post quem adPomeranos Rugia, frustra Megapolitanis et Danis obnitentibus, pervenit. Vide supra. Waldemaro tamen Dano, qui idolum praedictum plane sustulit, circa A. C. 1161. Rugiae, penitus conversae, gloria tribuitur a Crantzio, Hist. Dan. l. 6. c. 28. et Vand. l. 5. c. 11. Vide quoque B. Rhenanum, Rer. Germ. l. 1. cum Notis Ottonis ICti, p. 220. Addam saltem, quod Numinis locô hi populi olim S. Vitum, ut dictum, adorârunt, hâc occasione. S. Vitus, circa A. C. 300. temporibus nempe Diocletiani, martyr obiit cum Modesto et Crescentia, quod paucis refertur in Martyrologio Bedae, Usuardi, Adonis et Romano 15. Ian. fuse autem deducitur, apud Surium in vita eius. Huius corpus a Fulrado; Abbate S. Dionysii, Româ sub Pipino Rege translatum fuit Parisios, ut Sigebertus in Chron. annotavit ad A. C. 757. Annô autem 836. sub Imperatore Ludovico Pio, ut idem refert, reliquiae Martyris huius Parisiis ad Corbeiam Saxoniae translatae: unde ipsi Franci testati sunt, quod ab illo tempore gloria Francorum ad Saxones translata sit. Vide et Witichindum Saxon. gest. l. 1. Porro Rugii, qui a Saxonibus, et Corbeiensibus inprimis, religionem hauserant Christianam, eorum exemplô, summo in pretio habuêre S. Vitum templumque magnificum ab eo Viti vocitârunt. Postea vero reversi ad Religionem gentilem, cum nihilominus in S. Viti cultu persisterent, eum in supremi Numinis evexêre locum, qua de re pluribus agit Helmoldus in Annal. Slavorum, l. 1. c. 6. ubi inter alia, Solô, inquit, nomine S. Viti gloriantur, cui etiam Templum ac simulacrum amplissimô cultu dedicaverunt, illi primatum Deitatis specialiter attribuentes; De omnibus quoque provinciis Sclavorum illic responsa petuntur, et sacrificiorum exhibentur annuae solutiones. Sed nec Mercatoribus, qui forte ad illas sedes appulerint, patet ulla facultas vendendi vel emendi; nisi prius de mercibus suis Deo ipsorum pretiosa quaeque libaverint: et tunc demum mercimonia Foro publicantur; Flammem suum, non minus quam Regem, venerantur. Atque iterum, c. 53. Inter multiformia Sclavorum Numina raepolletZuante Vith (h. e. sanctus Vitus: uti nune Polonice Swiety Wit) Deus terrae Rugianorum: cui in peculium honoris annuatim heminem Christicolam litare consueverunt, similia habet, l. 2. c. 12. ut et Alb. Crantzius, Vandal. l. 3. c. 37. ac Saxo Grammaticus, l. 14. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idololatriae, l. 1. c. 41. nec non infra S. Vitus. Et hoc fuit Idolum illud Suanteviti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.